monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 11, 1
Coelorum regnum, fratres charissimi, idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his quae animus novit surgat ad incognita , quatenus exemplo visibilium se ad invisibilia rapiat, et per ea quae usu didicit, quasi confricatus, incalescat, ut per hoc quod scit notum diligere, discat et incognita amare. Ecce enim coelorum regnum thesauro abscondito in agro comparatur, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Qua in re hoc quoque notandum est, quod inventus thesaurus absconditur, ut servetur, quia studium coelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit, qui hoc ab humanis laudibus non abscondit. In praesenti etenim vita quasi in via sumus, qua ad patriam pergimus. Maligni autem spiritus iter nostrum quasi quidam latrunculi obsident. Depraedari ergo desiderat, qui thesaurum publice portat in via. Hoc autem dico, non ut proximi opera nostra bona non videant, cum scriptum sit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est , sed ut per hoc quod agimus laudes exterius non quaeramus. Sic autem sit opus in publico quatenus intentio maneat in occulto, ut et de bono opere proximis praebeamus exemplum, et tamen per intentionem, qua Deo soli placere quaerimus, semper optemus secretum. Thesaurus autem coeleste est desiderium, ager vero in quo thesaurus absconditur disciplina studii coelestis. Quem profecto agrum venditis omnibus comparat, qui, voluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria per disciplinae coelestis custodiam calcat, ut nihil iam quod caro blanditur libeat, nihil quod carnalem vitam trucidat spiritus perhorrescat.